BOMBYLIUS seu BOMBYX quoque

BOMBYLIUS seu BOMBYX quoque
BOMBYLIUS, seu BOMBYX quoque
Graece Βομβυλιὸς, e genere vesparum seu apum, ceram facere dicitur Plinio l. 11. c. 22. qui eam male confundit cum bombyce, quae ex etucarum genere est et bombycinum a se gignit. Bombyx enim, quae ceram facit, telam non texit: ut e diverso, illa, quae stamen gignit, non facit ceram. Nec eadem nominis, quamvis idem utrique sit, ratio est. Bombyx enim sen Bombylius, nomen accepit a bombo vel sono, quem apes seu vespae edunt, quas bombire et bombitare dicunt Latini, ex Graeco Βομβεῖν. Bombyx vero altera, unde stamen bombycinum ducitur, eô tantum tempore sic dicitur, quô mortuae similis in suo sibi nido textili, quô sese involvit, prorsus immobilis quiescit: Nam ex grandiore vermiculo fit eruca; ex eruca, postquam sedes sibi tendere incipit, et quasi tumulum, seu nidum potius condere silis multis hirsutum, bombyx seu bombylius: ex bombylio porro, perforatâ testâ, quâ inclusa est, sumptis pennis exit papilio, quem νεκύδαλον vocant Graeci; ita dictum, vel quod haud diu vivat, nam brevi post moritur, vel quod ex mortua bombyce quasi renascatur. Non itaque a bombo vel sono dicta videri potest, cum sic inclusa nec se moveat, nec sonet, sed a figura. Nam testa illa seu theca, quâ reconditur, oblongâ et ovatâ formâ, fusum refert stamine plenum, qui in medio tumescens sensim tenuatur, et in acumen utrinque desinit; cuiusmodi ferme figura ampullae est, quam Graeci Βομβύλην appellaut, etc. Vide Salmas. ad Tertullian. c. 3. ubi de utraque Bombyce accuratissime agit. Vestem hic vermis suppeditat sericam, ut dictum, et quidem in aestu Tafetata: remittente paulum aestatis fervore, Ormesina; Hieme Felpa, et Velutum: Vere ac autumnô, Rasam, quae vulgo Veluto riccio. Est autem vetus Sericae vestis appellatio a Seribus, populo Orientis: a quibus in Persiam sericum deportabatur, ubi eaedem Persicae ac Medicae vestes dictae sunt. E Persia vero, post illam ab Alexandro M. devictam, in Graeciam delatae: florentibus rebus Romanis, in Im perium Roman. migrârunt, ubi sericum ἰσόχρυσον fuit. Obtinuitque ca consuetudo usque ad tempora Iustiniani Imperator. cui cum permolestum esset, ab hostibus Persis tam care vestem emi, commode duo ex India venêre Monachi, qui indicium facerent Caesari, de vermibus sericum nentibus. Remissi igitur illi, ova istiusmodi attulerunt; unde omne id vermium genus sericum nentium, quod hodie est in Europa. At tum nulli amplius dubium fuit, quin sericum Bombycum esset opus, cum antea quaestio admodum auceps ac incerta esset. Quam vis enim
Pausan. Eliac. poster. l. Servius ad Georg. l. 2. v. 120. aliique Vetetes id, quod res esset, traderent, Basilius quoque ac Chrysostomus Bombycinam vestem τῶ οκωλήκων ὕφασμα, vermium telam, scriberent, vulgatior tamen erat opinio, esse arborum fetum, sive fieret e corticibus, sive foliis depecteretur. Ac licet Coas vestes ex bombyce esse constaret, Aristor. Histor. Animal. l. 5. c. 19. Plinius quoque Coam bombycem etiam viris in usu, Assyriam solis mulieribus, notaret, l. 11. c. 13. hoc tamen de tela serica ex Assyria apportata potius per Metonymiam intelligendum: illud vero quod attinet, non ignotabant quidem Veteres vestem Coam neri a Bombyce: sed fere doctissimis quibusque ita erat persuasum, disparem esse serici originem. Quem in errorem eô
impellebantur, quod longe praestantius esset sericum e Persia apportatum, quam bombycinum Coum; forte quia Indici vermis subtilius filum. Praeterea, ut e Plinio Salmasius observat, Coi non ante stamen bombycinum eliquabant, quam corrosâ metaxâ evolâsset papilio; at Seres, integrô eo stamine, id agebant, intus adhuc motante bombyce, ac necdum in papilionem conversô. Quare nihil mirum, si Plinii aetate, viri etiam Cois uterentur, sericô solae forminae. Solinitamen aetate et vitis hic luxus, primusque ex romanis Heliogabalus non subsericâ solum, cuius stamem lincum, trama sericum, de qua Solinus capiendus: sed veste, cuius et stamen sericum foret, est usus, teste Lampridiô c. 26. quae tunc holoserica dicta est. Ubi vero serica in Roman. Imper. magnâ copiâ advehi coepit, Coa in usu esse desiit, nominaque Bombycinae et Sericae vestis, quae prius distinguebantur ex serici origine ignorata, promiscue usurpari coeperunt. Gerh. Ioh. Vossius de Idolol. l. 4. c. 90. Vide quoque Salmas. Notis ad Tertullian. de Pallio et infra, Papilio, it. ubi de Serico, alibique: De Bombycibus Sinensium seu Serum, ita Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 35. In Chekiang, silvae sunt mororum, bombyces tot, et serici tanta copia, ut viliori pretiô ibi decem vestes, quam ullibi apud Europaeos unica lanea comparari possit. Moros, ut Europaei vites, quotannis putare solent, nec in altas arbores eas excrescere sinunt; quod mihorum solia praestantiorem byssum ac fila producere longissima soleant: tot annorum experimentô edocti. Unde primam texturam fili a secunda optime distinguunt. Ea est, quae a vernis illis molliculisque ac delicatioribus soliis, quibus bombyces aluntur, prodit; altera ab aestivis ac durioribus. Tantam mutationem affert vel sola cibi varietas in subtilissimis illis animalibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • PAPILIO — dicitur bombyx, eum alas sumit. Bombyx enim, unde stamen bombycinum ducitur, eô tempore dicitut, et est bombyx, quô mortuae similis in suo sibi nido textili, quo sese involvit, prorsus immobilisquiescit. Nam ex vermiculo fit eruca, quae post… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”